- POLYDAMAS
- I.POLYDAMASPancratiastes, aemulatus Herculem, leonem, in Olympo monte, inermis superavit, taurum ingentem apprehensis extremis pedibus retro tenebut, currum agitatum sese opponendo alterâ manu comprehensum ex cursu retrahebat, in equosque insilebat, deiectô aurigâ. Accersitus a Dario, Artaxerxis magni filio, ter apud eum ex provocatione victor fuit. Postremo post cenam in caverna, cum saxum in vertice ruinmminaretur, diffugientibus convivis, confisus ipse viribus suis. ac manibus posse illud sustinere putans, oppressus est. Plin. l. 7. c. 49. Val. Max. l. 9. c. 12. ex. 10. Pausan. l. 6. Nic. Lloydius.II.POLYDAMASPraetorum unus Alexandri M. intimus Parmenionis, per quem et hunc sustulit. Curt. l. 4. c. 15.III.POLYDAMASnobilis Troianus, Antenoris et theanûs sororis Hecubae fil. qui, quamvis Lycasten Priami filiam ex concubina susceptam, uxorem duxisset, cum Antenore tamen patre suo urbem Troianam dicitur Graecis prodidisse. Item Panthei fil. Homer. Il. 12. Persius, Sat. 1. v. 4.Me mihi Polydamas, et Troiades LabeonemPraetulerint. —— —Ubi ingeniosissime poeta duos versus Iliad. x. v. 100. (errant qui alterum horum aliunde petant) hôc unicô exprensit,Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγχείην ἀναθήςει.Et statim, v. 105.Αἰδεόμαι Τρῶας καὶ Τρωάδας Ε῾λκεςιπέπλους.Sic M. Tullius utrumque Homeri versum usurpat, et. 5. ad Attic. l. 2. et Ep. 1. l. 17. Aliter sensero? Αἰδέομαι non Pompeium modo, sed Τρῶας καὶ Τρωάδας. Πουλυδάμας μοι πρῶτος ἐλεγχείην ἀναθήςει. Quis? Tu ipse scilicet, laudator et scriptorum et factorum meorum. Vide et ep. 16. l. 8. Polydamas et Ciceroni et Persio est alteriusCatonis, aut ipsius virtutis nomen. Inepte nimis quod argutatur de ea voce antiquus Scholiastes. Is Latina voce exprimit multinuba, quia scil. δάμαρ, est coniux, et multitudinem uxorum putat Neroni exprobrari. Quid putidius hôc commentô? etsi non defuerunt qui probarent; Praeterea falsissimum est, Polydamantem describi a Poetâ, gatrulum et ineptum. At quot locis eius virtutem praedicat? velut Iliad. μ. v. 88.῝Οι μὲν ἅμ᾿ Ε῞κτοῤ ἴςαν καὶ ἀμύμονι Πουλυδάμαντι.Componit cum cum Hectore, et quidem honestissimô elogiô adiectô, cum Hectoris nudum nomen posuisset: ut quem locô depresserat posterius nominans, virtutis testimoniôattolleret. Postca vocat ἀμώμητον, et consilium illius laudat, v. 109.Βουλῇ Πουλυδάμαντος ἀμωμήτοιο πίθοντο.Alibi πεπνυμένον prudentem. Iliad. Σ. v. 249.Τοῖςι δὴ Πουλυδάμας πεπνωμένος ἠρχ᾿ ἀγορεύειν.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.